Liber Isaiae Prophetae*

Caput 1: Versus 22

Argentum,etc. Clari scilicet et lucidi ad vitia sunt reversi.In scoriam.ID.Scoria, Hebraicesiggim: quod est rubigo metallorum, vel purgamenta et sordes quae igne excoquuntur.Vinum tuum,etc. Alii:Caupones tui miscent vinum aqua.Symmachus:Vinum tuum mixtum est aqua.Moraliter:Vinum tuum mixtum est aqua:quia praecepta sanctae Scripturae, quibus corrigere debent auditores, ad illorum voluntatem emollit, sensu suo admisto vinum corrumpit.Vinum tuum,etc. Haeretici quoque Evangelium corrumpunt, pessimi caupones, de vino aquam facientes, cum aquam in vinum verterit Dominus, quod miratur architriclinus: Et regina Saba, in convivio Salomonis collaudans pincernas et ministros vini.
(* Traductions européennes)